RESCRIPTI sub flagrum

RESCRIPTI sub flagrum
RESCRIPTI sub flagrum
apud Catonem, in dissuasionede Rege Attalo et vectigalibus Asiae, C. Liciniô Praetore remiges scripti sub portisculum, sub flagrum rescripti (vulgo legitur conscripti) veniêre passim: ut apud Caesarem, l. 1. Bell. Gall. c. 42. Rescripti ad equum, h. e. mancipati. Quemadmodum enim milites conscribuntur, ut sequantur et audiant signa: sic socii navales, ut portisculum
(qui malleus erat in manu portatus, quô signum remigantibus dabatur, Isidoro; pertica pausarii Douzae) sequantur brachiis et intenti exspectent; et servi, ut flagrum, quod illos regit non minus: ac signa milites et portisculus remiges. Hos nempe malâ sortunâ vel vitiô praefecti classis captos ab hostibus, ait relatos in alias tabulas vel catalogos, nempe captivorum venalium, et sub corona veniisse in servitutem, cuius magistri verbera sunt et flagella. Quomodo fingit eos eleganter rescribi vel conscribi sub flagram. Io. Frid. Gronovius, Observat. l. 4. c. 26. Alias Rescribere dicebatur Princeps, ad Epistolas, ut infra videbimus: et Debitores, cum pecuniam reddebant; sicut scribere et dictare dicebantur Greditores, cum credebant. Horatius, l. 2. Sat. 3. v. 75.
Putidius multo cerebrum est (mihi crede) Perilli,
Dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
Et ibid. v. 69.
Scribe decem Nerio: non est satis, adde Cicutae.
Nempe moris fuit, ut Creditores in Argentariorum, apud quos suas pecunias collocârant, tabulis expensum alieni ferrent et Argentario id nomen dictarent: Debitores autem cum eam pecuniam reddidissent eidem Argentario, ut nomen expungeret et pecuniam in acceptum referret, dictabant. Unde Donatus in Phorm. Rescribi, inquit, est reddi, seu per mensae scripturam dari. Quoniam ad numerationem pecuniae antecedit scriptura, Rescribere dicebant pro renumerare. Per scripturam, i. e. de mensae scriptura dari. Unde hodie additur Chirographis, Domo ex arca sua, vel ex mensae scriptura: vide Io. Calvinum, Lexic. Iurid. et infra quoque in verbo Transcribi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • DICTARE ad memoriam — apud Vopisc. in Caro, diccbatur, qui Memoriae dictator erat, Graecis Α᾿ντιγραφεὺς τῆς μνήμης: quemadmodum et Dictator Epistolar. ὁ Α᾿ντιγραφεὺς τῶ ἐπιςτολῶν etc. Quatuor enim erant Dictatores seu Α᾿ντιγραφεῖς, Libellorum, Memoriae, Epistolarum et …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”